Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

4.28 ut lectum et sapiens et quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor. iam itur in antiquam silvam nonne propriae cuiusdam rationis est? nam quod initium eius invenias? cui simile fletur. accipimus aliter, ut panditur interea domus omnipotentis Olympi, aliter ut totis usque adeo turbatur agris. est etiam quidam tertias modus, ut urbs habitatur, unde et campus curritur, mare navigator. pransus quoque ac potus diversum valet quam indicat. quid ? quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt? quaedam etiam mutantur ut fero in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur ut licet, piget, quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis quae in adverbium transeunt? nam ut noctu et diu ita dictu factuque. sunt enim haec quoque verba participialia quidem, non tamen qualia dicto factoque.
5.1 iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
5.2 haec exigitur verbis aut singulis aut pluribus. verba nunc generaliter accipi volo, nam duplex eorum intellectus est; alter, qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium: verbaque provisam rem non invita sequentur; alter, in quo est una pars orationis, lego, scribo. quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme