Book 1
4.25
scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum, quae ex habitu corporis Rufos Longosque fecerunt; ubi erit aliud secretius, Sullae , Burri, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque; et ex casu nascentium; hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt; et ex iis, quae post natos eveniunt, unde Vopiscus. iam Cottae, Scipiones, Laenates, Serani sunt ex variis causis.
4.26
gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. in servis iam intercidit illud genus, quod ducebatur a domino, unde Marcipores Publiporesque. quaerat etiam, sitne apud Graecos vis quaedam sexti casus et apud nos quoque septimi. nam cum dico hasta percussi, non utor ablativi natura; nec, si idem Graece dicam, dativi.
4.27
sed in verbis quoque quis est adeo imperitus, ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros? litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae. iam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non tenentur. nam et quaedam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud alio loco valent,