Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

4.17 quid ? non E quoque I loco fuit? Μenerva et leber et magester et Diiove Victore non Diiovi Victori? sed mihi locum signare satis est, non enim doceo, sed admoneo docturos. inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo. tum videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes orationis; quanquam de numero parum convenit.
4.18 veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt; videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem complexus eorum esse iudicaverunt: quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec videtur ex συνδέσμῳ magis propria translatio.
4.19 paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones, nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. noster sermo articulos non desiderat, ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed accedit superioribus interiectio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme