Book 1
4.13
neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut secat secuit, cadit excidit, caedit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus inlutus et mille talia), sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt. nam ut Valesii Fusii in Valerios Furiosque venerunt: ita arbos, labos, vapos etiam et clamos ac lases fuerunt.
4.14
atque haec ipsa S littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit, nam mertare atque pultare dicebant, quin fordeum faedosque pro aspiratione F velut simili littera utentes; nam contra Graeci aspirare F ut φ solent, ut pro Fundanio Cicero testem, qui primam eius litteram dicere non possit, irridet.
4.15
sed B quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde Burrus et Bruges et balaena . nec non eadem fecit ex duello bellum, unde Duellios quidam dicere Bellios ausi.
4.16
quid stlocum stlitesque? quid T litterae cum D quaedam cognatio? quare minus mirum, si in vetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis legantur Alexanter et Cassantra. quid O atque V permutatae invicem, ut Hecoba et nutrix Culchidis et Pulixena scriberentur, ac, ne in Graecis id tantum notetur, dederont ac probaveront? sic Ὀδυσσεύς, quem Ὀλισσέα fecerant Aeolis, ad Ulixem deductus est.