Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

4.9 an rursus aliae redundent, praeter notam aspirationis, (quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) ut K, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et Q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, Coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam ψ non quaerimus?
4.10 atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia iam sicut etiam scribitur et nos ut luos. etiam ... uos.. tuos, Ritschl: tam ... quos... cos, MSS. At quae ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas; nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur.
4.11 quaeret hoc etiam, quomodo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat. atqui littera I sibi insidit, coniicit enim est ab illo iacit, et V, quomodo nunc scribitur uulgus et seruus. sciat etiam Ciceroni placuisse aiio Maiiamque geminata I scribere; quod si est, etiam iungetur ut consonans.
4.12 quare discat puer, quid in litteris proprium, quid commune, quae cum quibus cognatio; nec miretur, cur ex scamno fiat scabillum aut a pinno (quod est acutum) securis utrinque habens aciem bipennis; ne illorum sequatur errorem, qui, quia a pennis duabus hoc esse nomen existimant, pennas avium dici volunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme