Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

4.5 eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose. quo minus sunt ferendi, qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cavillantur, quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris, corruet; necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.
4.6 ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
4.7 an cuiuslibet auris est exigere litterarum sonos? non hercule magis quam nervorum. at grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterarum, non cum Graeca scribimus (tum enim ab iisdem duas mutuamur) sed propriae,
4.8 in Latinis, ut in his seruus et uulgus Aeolicum digammon desideratur, et medius est quidam V et I litterae sonus; non enim sic optimum dicimus ut opimum, et in here neque E plane neque I auditur;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme