Book 1
3.14
(quod convenit, si aetatem mutes), iniuria est; deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur: postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit.
3.15
nunc fere negligentia paedagogorum sic emendari videtur, ut pueri non facere, quae recta sunt, cogantur sed cur non fecerint puniantur. denique cum parvulum verberibus coegeris, quid iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda sunt?
3.16
adde , quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiae futura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abiicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat.
3.17
iam si minor in eligendis custodum vel praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus. non morabor in parte hac; nimium est quod intelligitur. quare hoc dixisse satis est; in aetatem infirmam et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium licere.
3.18
nunc quibus instituendus sit artibus, qui sic formabitur, ut fieri possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere ingrediar.
4.1
primus in eo, qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammatici est locus. nec refert, de Graeco an de Latino loquar, quanquam Graecum esse priorem placet.