Book 1
3.2
non dabit mihi spem bonae indolis, qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur. nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus; alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii quam mali. probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit.
3.3
hic meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam etiam interrogabit, sequetur tamen magis quam praecurret. illud ingeniorum velut praecox genus non temere unquam pervenit ad frugem.
3.4
hi sunt, qui parva facile faciunt et audacia provecti, quidquid illud possunt, statim ostendunt. possunt autem id demum, quod in proximo est; verba continuant, haec vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt. non multum praestant sed cito.
3.5
non subest vera vis nec penitus immissis radicibus nititur; ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt. placent haec annis comparata; deinde stat profectus, admiratio decrescit.
3.6
haec cum animadverterit, perspiciat deinceps, quonam modo tractandus sit discentis animus. sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur. quosdam continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit.
3.7
mihi ille detur puer, quem laus excitet, quem gloria iuvet, qui victus fleat. hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor.