Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

2.24 huius rei iudicia praebebantur; ea nobis ingens palma, ducere vero classem multo pulcherrimum. nec de hoc semel decretum erat; tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem. ita nec superior successu curam remittebat et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat.
2.25 id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim.
2.26 sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est. vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt; proxima amplectentur magis, ut vites arboribus applicitae inferiores prius apprehendendo ramos in cacumina evadunt.
2.27 quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere.
2.28 nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est. nam maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme