Book 1
2.13
pleraque vero hanc condicionem habent, ut eadem voce ad omnes simul perferantur Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum quibus certe quantuscunque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret.
2.14
non enim vox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur. grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent quot audient.
2.15
at enim emendationi praelectionique numerus obstat. sit incommodum, (nam quid fere undique placet?) mox illud comparabimus commodis. nec ego tamen eo mitti puerum volo, ubi negligatur. sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, oneraverit; et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum.
2.16
ita nunquam erimus in turba. nec sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit. et ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet, ut fugiendae sint omnino scholae. aliud est enim vitare eas, aliud eligere.
2.17
et si refutavimus quae contra dicuntur, iam explicemus, quid ipsi sequamur.