Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

2.8 nostras amicas, nostros concubinos vident, omne convivium obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. fit ex his consuetudo, inde natura. discunt haec miseri, antequam sciant vitia esse; inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista sed in scholas adferunt.
2.9 verum in studiis magis vacabit unus uni. ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur. sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem. nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat.
2.10 at fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur.
2.11 sed praestat alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat: num tamen ille totum in uno diem consumpturus est? aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non ut visus oculorum obtutu continuo fatigetur? cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent.
2.12 neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est. lectio quoque non omnis nec semper praeeunte vel interpretante eget. quando enim tot auctorum notitia contingeret? modicum ergo tempus est, quo in totum diem velut opus ordinetur ideoque per plures ire possunt etiam quae singuli tradenda sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme