Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

1.21 parva docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia; et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum. nec si quid discere satis non est, ideo nec necesse est.
1.22 quodsi nemo reprehendit patrem, qui haec non negligenda in suo filio putet, cur improbetur, si quis ea, quae domi suae recte faceret, in publicum promit? atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit.
1.23 an Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab Aristotele, summo eius aetatis philosopho, voluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere ad summam credidisset?
1.24 fingamus igitur Alexandrum dari nobis impositum gremio, dignum tanta cura infantem (quanquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam brevia docendi monstrare compendia? neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis video, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas parvuli discant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme