Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

1.17 cur autem non pertineat ad litteras aetas, quae ad mores iam pertinet? neque ignoro, toto illo, de quo loquor, tempore vix tantum effici, quantum conferre unus postea possit annus; sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse.
1.18 quid melius alioqui facient, ex quo loqui poterunt? faciant enim aliquid necesse est. aut cur hoc, quantulumcunque est, usque ad septem annos lucrum fastidiamus? nam certe quamlibet parvum sit, quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno, quo minora didicisset.
1.19 hoc per singulos prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia praesumptum est temporis, adolescentiae adquiritur. idem etiam de sequentibus annis praeceptum sit, ne, quod cuique discendum est, sero discere incipiat. non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia litterarum sola memoria constant, quae non modo iam est in parvis sed tum etiam tenacissima est.
1.20 nec sum adeo aetatum imprudens, ut instandum protinus teneris acerbe putem exigendamque plane operam. nam id in primis cavere oportebit, ne studia, qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet. lusus hic sit; et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius, cui invideat; contendat interim et saepius vincere se putet; praemiis etiam, quae capit illa aetas, evocetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme