Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

1.12 A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt.
1.13 non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim, ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. hoc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis; cui cum Graecae figurae assidua consuetudine haeserunt, in diversa quoque loquendi ratione pertinacissime durant.
1.14 non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire. ita fiet, ut, cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat.
1.15 quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. in qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt qui ante grammaticum Aristophanen fuerunt; nam is primus ὑποθήκας, in quo libro scriptum hoc invenitur, negavit esse huius poëtae.
1.16 sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt. melius autem, qui nullum tempus vacare cura volunt, ut Chrysippus. nam is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem infantium iudicat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme