Thesauros Literature rhetoric Commentariolum Petitionis

Commentariolum Petitionis

Commentariolum Petitionis Cicero, Quintus Tullius
alter vero, di boni! quo splendore est? primum nobilitate eadem qua Catilina. num maiore? non. sed virtute. quam ob rem? quod Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem natus in patris egestate, educatus in sororis stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanniorum ac Tanusiorum capita demebant, Sulla unum Catilinam praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, cum semper natura tum etiam aetate iam quietum, suis manibus occidit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme