Thesauros Literature rhetoric Commentariolum Petitionis

Commentariolum Petitionis

Commentariolum Petitionis Cicero, Quintus Tullius
Tertia est ex hoc genere adsidua adsectatorum copia. in ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi in perpetuum summo beneflcio obligari; qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse. praeterea magnam adferet laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt. haec tu plane ab his postulato ut quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honorem, alii salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.
et quoniam in amicorum studiis haec omnis oratio versatur, qui locus in hoc genere cavendus sit praetermittendum non videtur. fraudis atque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia. non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possit; tantum est huius temporis admonere. summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et invidere coegit. quam ob rem Ἐπιχάρμειον illud teneto, nervos atque artus esse sapientiae non temere credere,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme