Thesauros Literature rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
23 ab effectis rebus hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine. Ex comparatione autem omnia valent quae sunt huius modi: Quod in re maiore valet valeat in re minorere minore OLV , ut si in urbe fines non regunturreguntur O: regantur codd. , nec aqua in urbe arceatur. Item contra: Quod in minore valet, valeat in maiore. Licet idem exemplum convertere. Item: Quod in re pari valet, valeat in hac quae parquae par codd.: qui par B: quoi par Buecheler est; ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium. At in lege aedes non appellantur et sunt ceterarum(at in lege aedes non appel- lantur) et ceterarum Madvig rerum omnium quarum annuus est usus. Valeat aequitas, quae paribus in causis paria iura desiderat.
24 quae autem adsumuntur extrinsecus, ea maxime ex auctoritate ducuntur. Itaque Graeci talis argumentationes a)te/xnous vocant, id est artis expertis, ut si ita respondeas: Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quodquod vulg.: quantum OB ex Boethio: quo d: quoad Valla parietis communis tegendi causa tectum proiceretur, ex quo tecto in eiustecto in eius Boethius: in tectum eius codd. aedis qui protexisset aqua deflueret, id tibi ius videri.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme