98
quae autem sequiturconsequitur Af narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuadendum loci maxime valeant dictum est in eishis codd.: is Af in quibus de omni ratione dicendi. Peroratio autem etet om. AO alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio.
99
huic generi, in quo et misericordia et iracundiaet iracundia sel. Friedrich et odium et invidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis inin om. codd. libris, quos poteris mecum legere cum voles. Ad id autem quod te velle senseram, cumulate satis factum esse debet voluntati tuae.
100
nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant sum complexus fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.