Thesauros Literature rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
92 sed definitae quaestiones a suis quaequequaeque codd.: quoque Of locis quasi propriis instruunturinstruuntur A: instituuntur codd. Aliquid excidisse docet Kayser , ... quaequae om. Of in accu- sationem defensionemque partitae; in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus: aut non esse factum aut, si sit factum, aliud eius facti nomen esse aut iure esse factum. Itaque aut infitialis aut coniecturalis prima appelletur, definitiva altera, tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, iuridicialis vocetur. harum causarum propria argumenta ex eis sumpta locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata sunt.
93 refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece sta/sis dicitur, appelletur Latine status; in quo primum insistit quasi ad repugnandum con- gressa defensio. Atque in deliberationibus etiam et lauda- tionibus idem exsistunt status. Nam et negantur saepe ea futura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, sisi codd.: sed Friedrich aut omnino fieri non possint aut sine summa difficultate non possint; in qua argumentatione status coniecturalis exsistit;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme