90
cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis loci conligentur. Hi cernuntur bipertito, et natura et instituto. Natura partes habet duas, tributionemtuitionem Oa sui cuiquecuique A: om. codd. et ulciscendi ius. Institutio autem aequitatisInstituta autem aequitas Schütz tripertita est; una pars legitima est, altera con- veniens, tertia moris vetustate firmata. Atque etiam aequitas tripertita dicitur esse; una ad superos deos, altera ad manes, tertia ad homines pertinere. Prima pietas, secunda sanctitas, tertia iustitia aut aequitas nominaturAtque... nominatur secl. Schütz . de proposito satis multa, deinceps de causa pauciora dicenda sunt. Pleraque enim sunt ei cum proposito communia.
91
Tria sunt igiturigitur om. O: enim cedd. genera causarum: iudici deliberationis laudationis. Quarum fines ipsi declarant quibus utendum locis sit. Nam iudici finis est ius, ex quo etiam nomen. Iuris autem partes tum expositae, cum aequitatis. Deliber- andi finis utilitas, cuius eae partes quae modo expositae rerum expetendarumrerum expetendarum secl. Friedrich . Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum.