Thesauros Literature rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
88 loci autem convenient in eius generis quaestionem consequentis antecedentis repugnantis; adiunctiadiunctis vulg. etiam eis qui sumuntur ex causis et effectis. Nam si hanc rem illa sequitur, hanc autem non sequitur, aut si huic rei illa antecedit, huic non antecedit; aut si huic rei repugnat, illi non repugnat; aut si huius rei haec, illius alia causa est; aut si ex alio hoc, ex alio illud effectum est: ex quovis horum id de quo quaeritur idemne an aliud sit inveniri potest.
89 ad tertium genus quaestionis, in quo quale sit quaeritur, in comparationem ea cadunt quae paulo ante in comparationis loco enumerata sunt. In illud autem genus in quo de expetendo fugiendoque quaeritur adhibentur ea quae sunt aut animi aut corporis aut externa vel commoda vel incommoda. Item- que cum de honesto turpique quaeritur, ad animi bona aut mala omnis oratio dirigenda est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme