Thesauros Literature rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
83 cum autem quid sit quaeritur, notio explicanda est et proprietas et divisio et partitio. Haec enim sunt definitioni attributa; additur etiam descriptio, quam xarakth=ra Graeci vocant. Notio sic quaeritur: sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est. Proprietas sic: in hominemne solum cadat an etiam in beluas aegritudo. Divisio et eodem pacto partitio sicsic Of: om. codd. : triane genera bonorum sint. Descriptio, qualis sit avarus, qualis adsentator ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et prius et Of: om. codd. vita describitur.
84 cum autem quaeritur quale quid sit, aut simpliciter quaeritur aut comparate simpliciter: Expetendane sit gloria; com- parate: Praeponendane sit divitiis gloria. Simplicium tria genera sunt: de expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo, de honesto et turpi. Comparationum autem duo: unum de eodem et alio, alterum de maiore et minore. De ex- petendo et fugiendo huius modi: Si expetendae divitiae, si fugienda paupertas. De aequo et iniquo: Aequumne sit ulcisci a quocumque iniuriam acceperis. De honesto et turpi: Honestumne sit pro patria mori?
85 ex altero autem genere, quod erat bipertitum, unum est de eodem et alio: Quid intersit inter amicum et adsentatorem, regem et tyrannum; alterum de maiore et minore, ut si quaeratur eloquentiane pluris sit an iuris civilis scientia. De cognitionis quaestionibus hactenus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme