Thesauros Literature rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
75 cuius generis etiam illa sunt ex quibus verum non numquam invenitur, pueritia somnus imprudentiaimprudentes A vinolentia insania. Nam et parvi saepe indicaverunt aliquid, quo id pertineret ignari, et per somnum vinum insaniam multa saepe patefacta sunt. Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est. Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepi- musHuic... accepimus secl. Friedrich .
76 concursio autem fortuitorum talis est, ut si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo; quod genus refutare interdum veritas vix potest. Huius etiam est generis fama vulgi, quoddam multitudinis testi- monium. Quae autem virtute fidem faciunt ea bipertita sunt; ex quibus alterum natura valet alterum industria. Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem industria.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme