Thesauros Literature rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
73 haec ergo argumentatio, quae dicitur artis expers, in testimonio posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne quod ab aliqua re externa sumitur ad faciendam fidem. Persona autem non qualiscumque est testimoni pondus habet; ad fidem enim faciendam auctoritas quaeritur; sed auctoritatem aut natura aut tempus adfert. Naturae auctoritas in virtute inestinest codd.: est Of maxima; in tempore autem multa sunt quae adferant auctoritatem: ingenium opes aetas fortunafortuna sect. Friedrich ars usus necessitas, concursio etiam non numquam rerum fortuitarum. Nam et ingeniosos et opulentos et aetatis spatio probatos dignos quibus credatur putant; non recte fortasse, sed vulgi opinio mutari vix potest ad eamque omnia dirigunt et qui iudicant et qui existimant. Qui enim rebus his quas dixi excellunt, ipsa virtute videntur excellere.
74 sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi quam- quam in his nulla species virtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur—magna est enim vis ad persuadendum scientiae—aut usus; plerum- que enim creditur eis qui experti sunt. facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus tum ab animis nascitur. Nam et verberibus tormentis igni fatigati quae dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationi- bus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia neces- sitatis vim habent, adferunt auctoritatem et fidem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme