66
in omnibus igitur eis iudiciis, in quibus EX FIDE BONA est additum, ubi verovero om. Odcf etiam VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET in primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est QVOD EIVS AEQVIVS MELIVS, parati eis esse debent. Illi dolum malum, illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi quid socium socio, quid eum qui negotia aliena curasset ei' cuius ea negotia fuissent, quid eum qui mandasset, eumve cui mandatum esset, alterum alteri praestare oporteret, quid virum uxori, quid uxorem viro tradiderunt. Licebit igitur diligenter argumentorum cognitis locis non modo oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis copiose de consultationibus suis disputare.
67
coniunctus huic causarum loco ille locus est qui efficitur ex causis. Vt enim causa quid sit effectum indicat, sic quod effectum est quae fuerit causa demonstrat. Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed eis qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem even- torum facit.
68
Reliquus est comparationis locus, cuius genus et ex- emplum supra positum est ut ceterorum; nunc explicanda tractatio est. Comparantur igitur ea quae aut maiora aut minora aut paria dicuntur; in quibus spectantur haec: numerus species vis, quaedam etiam ad res aliquas adfectio.