Thesauros Literature rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
64 quae autem fortuna, vel ignorata vel voluntariaQuae ... voluntaria del. Schütz . Nam iacere telum voluntatis est, ferire quem nolueris fortunae. Ex quo ARIES SVBICITVR ille in vestris actionibus: SI TELVM MANV FVGIT MAGIS QVAM IECIT. Cadunt etiam in ignora- tionem atque imprudentiam perturbationes animi; quae quamquam sunt voluntariae—obiurgatione enim et admon- itione deiciuntur—tamen habent tantbs motus, ut ea quae voluntaria sunt aut necessaria interdum aut certe ignorata videantur.
65 toto igitur loco causarum explicate, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia; in vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior. Privata enim iudicia maximarum quidem rerum in iuris consultorum mihi videntur esse prudentia. Nam et adsunt multum et adhibentur in consilia et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme