60
qua re cum in disputationem incident causa efficiens aliquid necessario, sine dubitatione licebit quod efficitur ab ea caiisa concludere. cum autem erit talis causa, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum quod habet vim efficiendi necessariam errorem adferre non fere solet; hoc autem sine quo non efficitur saepe conturbat. Non enim, si sine parentibus filii esse non possunt, propterea in parentibus causa fuit gignendi necessaria.
61
hoc igitur sine quo non fit, ab eo in quo certe fit diligenter est separandum. Illud enim est tamquam utinam ne in nemore Pelio— Nisi enim 'accidissentaccidissent AaV: cecidissent codd. (cf. ad Her. ii. 34; de Inv. i. 9): accedissent vindicavit Fleckeisen abiegnae ad terram trabes,' Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Aiacis navim crispisulcans igneum fulmen iniectum est, inflammatur navis necessario.