Thesauros Literature rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
54 appellant autem dialectici eam conclusionem argumenti, in qua, cum primum adsumpseris, consequitur id quod adnexum est primum conclusionis modum; cum id quod adnexum est negaris, ut id quoque cui fuerit adnexum negandum sit, secundus is appellatur concludendi modus; cum autem aliqua coniuncta negaris et ex eis unum aut plura sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is tertius appellatur conclusionis modus.
55 ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi e)nqumh/mata appellant; non quod omnisnon quod omnis O: non quia omnis b2: non quod non omnis bV2: non quin omnis b marg.: non qui nominis A1ab1cL sententia proprio nomine e)nqu/mhma non dicatur||| dicatur A: dicatur abcLV1b : non dicatur codd. , sed, ut Homerus propter excellentiam commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia e)nqu/mhma dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis conficitur acutissima, sola proprie nomen commune possedit. Eius generis haec sunt: hoc metuere, alterum in metu non ponere! eam quam nihil accusas damnas, bene quam meritam esse autumas male merere? id quod scis prodest nihil; id quod nescis obest?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme