Thesauros Literature rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
47 deinceps locus est qui e contrario dicitur. Contrariorum autem genera plura; unum eorum quae in eodem genere plurimum differunt, ut sapientia stultitia. Eodem autem genere dicuntur quibus propositis occurrunt tamquam e regione quaedam contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas. Ex quibus contrariis argumenta talia existunt: Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur et bonitatem si malitiam. Haec quae ex eodem genere contraria sunt appellantur adversaadversa Of: diversa codd. .
48 sunt enim alia con- traria, quae privantia licet appellemus Latine, Graeci appellant sterhtika/. Praeposito enim ' in' privatur verbum ea vi, quam haberet si 'in' praepositum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas inhumanitas, et cetera generis eiusdem, quorum tractactio est eadem quae superiorum quae adversa dixi.
49 nam alia quoque sunt contrariorum genera, velut ea quae cum aliquo conferuntur, ut duplum simplum, multa pauca, longum breve, maius minus. Sunt etiam illa valde contraria quae appellantur negantia; eaea om. A a)pofatika\ GraeceGraece AOf: Graeci codd.: (a)pofatika\ Graeci) aientibus Madvig , contraria aientibus: Si hoc est, illud non est. Quid enim opus exemplo est? Tantum intellegatur, in argumento quaerendo contrariis omnibus contraria non convenire.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme