Thesauros Literature rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
34 itaque in oratoriis artibus quaestionis genere proposito, quot eius formae sint, subiungitur absolute. At cum de ornamentis verborum sententiarumve praecipitur, quae vocant sxh/mata, non fit idem. Res est enim infinitior; ut ex hoc quoque intellegatur quid velimus inter partitionem et divisionem interesse. Quam- quam enim vocabula prope idem valere videbanturvidebantur Orelli: videantur codd.: videntur Boethius , tamen quia res differebant, nomina rerum distare voluerunt.
35 Multa etiam ex notatione sumuntur.. Ea est autem, cum ex vi nominis argumentum elicitur; quam Graeci e)tumologi/an appellant, id est verbum ex verbo veriloquium; nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae. Itaque hoc quidem Aristoteles su/mbolon appellat, quod Latine est nota. Sed cum intellegitur quid significetur, minus laborandum est de nomine.
36 multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit—non dico quae sint postlimini; nam id caderet in divisionem, quae talis est: Postliminio redeunt haec: homo navis mulus clitellarius equus equa quae frenos recipere solet—; sed cum ipsius postlimini vis quaeritur et verbum ipsum notatur; in quo Servius noster, ut opinor, nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud productionem esse verbi vult, ut in finitimo legitimo aedi- timo non plus inesse timum quam in meditullio tullium; Scaevola autem

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme