30
partitionum autemautem secl. Lambinus et divisionum genus quale esset ostendimus, sed quid inter se differant planius dicendum est. In partitione quasi membra sunt, ut corporis caput umeri manus latera crura pedes et cetera; in divisione formae, quas Graeci ei)/dh vocant, nostri, si qui haec forte tractant, species appellant, non pessime id quidem sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo. Nolim enim, ne si Latine quidem dici possit, specierum et speciebus dicere; et saepe his casibus utendum est; at formis et formarum velim. Cum autem utroque verbo idem significetur, com- moditatem in dicendo non arbitror neglegendam.
31
genus et formam definiunt hoc modo: Genus est notio ad pluris differentias pertinens; forma est notio cuius differentia ad caput generis et quasi fontem referri potest. Notionem appello quod Graeci tum e)/nnoian tum pro/lhyin. Ea est insita et animoanimo Hammer: ante codd.: om. non nulli praeceptapraecepta f: per- cepta codd. cuiusque cognitio enodationis indigens. Formae sunt igiturigitur secl. Orelli: om. f eae in quas genus sine ullius praetermissione dividitur; ut si quis ius in legem morem aequitatem dividat. Formas qui putat idem esse quod partis, confundit artem et similitudine quadam con- turbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit.