Thesauros Literature rhetoric De Optimo Genere Oratorum

De Optimo Genere Oratorum

De Optimo Genere Oratorum Cicero, Marcus Tullius
15 hic labor meus hoc adsequeturadsequetur Ascensius: adscquitur codd. , ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant. 'Sed exorieturexorietur GP: exoritur codd. deft. ct ed. Norimb. Thucydides; eius enim quidam eloquentiam admirantur.admirantur vulg.: admiratur GP ' Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas nar- rando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere; aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitareconcitare Aldus: concitantem codd. . 'At loquitur pulchre.'
16 num melius quam Plato? Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicareexplicare Aldus: explicantem GP: an explicantem ... genere uti apto? Friedrich forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum. qua re si quis erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quodquod Ernesti: quae codd. versatur in re civili et forensi; sinsin Orelli: si GP: (et) qui codd. dett. Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram sententiam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme