Thesauros Literature rhetoric De Optimo Genere Oratorum

De Optimo Genere Oratorum

De Optimo Genere Oratorum Cicero, Marcus Tullius
8 haec vitaverunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenusqui eatenus Gulielmius: quate- nus codd. valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, nonat non Hedicke ab Olympiis coronam petant. Qui cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris lacertos sanguinem quaeruntquaerunt vulg.: quaerant GP , quandam etiam suavitatem coloris. Eos imi- temur, si possumus; si minussi minus GP: sin minus vulg. , illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit. Quod cum faciemus—
9 si modo id ipsum adsequemur; est enim permagnum— imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliisipsas aliis vulg.: ipsas et alias codd. et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipsese ipse vulg.: se ipso GP consulto ad minutarum causarum genera limaverit. quod qui ita faciet, ut, sifaciet ut si vulg.: faciet si GP cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme