Thesauros Literature rhetoric De Optimo Genere Oratorum

De Optimo Genere Oratorum

De Optimo Genere Oratorum Cicero, Marcus Tullius
6 ea igitur omnia in quo summa erunt, in quo summa erunt Lambinus: in quorum GP erit perfectissimusperfectissimus Lambinus: peritissimus codd. orator; in quo media, mediocris; in quo minima, deterrimus. EtEt codd.: Sed maluit Jahn appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali, nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque nemo est orator qui Demostheni se se add. Aldus similem nolit esse; at Menander Homeri noluit; genus enim erat aliud. Id non est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatio rem velit, etiam si est in genere tolerabilitolerabile P , certe non est in optimo, si quidem, quod omnis laudes habet, id est optimum.
7 haec autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem tale quale floruit Athenis; ex quoex quo codd.: atqui Hedicke Atticorum oratorum ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim vitiosum in sententia, si quid ab- surdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est; in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme