Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
179 quoniam igitur causam quoque ostendimus, naturam nunc—id enim erat tertium—si placet explicemus; quae disputatio non huius instituti sermonis est, sed artis intimae. Quaeri enim potest, qui sit orationis numerus et ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit an duo an plureset is ... plures secl. Hoerner quaque ratione componatur et ad quam rem et quando et quo loco et quem ad modum adhibitus aliquid voluptatis adferat.
180 sed ut in plerisque rebus sic in hac duplex est considerandi via quarum altera est longior, brevior altera, eadem etiam planior. est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio; quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut in versibus, et quod ipsiipsi L: illi A: illi ipsi Stangl , qui adfirmentaffirmant A, quad tuetur Reid esse eos numeros, rationem cur sint non queant reddere. Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui; namque aliis unus modo aliis plures aliis omnes idem videntur. Deinde, quicumque sunt sive unus sive plures, communesne sint omni generi orationisomni generi orationis codd. dett.: omni genere orationis L: omnis generis orationi A —quoniam aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendi—an dispares numeri cuique orationis generi accommodentur; si communescommunes Manutius: omnis AL , qui sint; si dispares, quid intersit, et cur non aeque in oratione atque in versu numerus appareat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme