172
quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebitmoverit A auctoritas? omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores locupletissimi summisummi A: summique L ipsi oratores esse debebantdebebant A: debeant L . Sed quis omniumomnium AL: hominum Rufinus (vi. 570) doctior, quis acutior, quisquis acutior quis om. A in rebus vel inveniendis vel iudicandis acrior Aristotele fuit? quis porro Isocrati est adversatus infensiusinfensius L et Rufin.: inpensius A ? is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis, ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos auctores non probent? nisi omnino haec esse ab eis praecepta nesciunt.