Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
171 et apud Graecos quidem iam anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur; nos nuper agnovimus. Ergo Ennio licuit vetera contemnenti dicere: versibus, quos olim Fauni vatesque canebant, mihi de antiquis eodem modo non licebit? praesertim cum dicturus non sim ante hunc, ut ille, nec quae sequuntur: Nos ausi reserare;—egi enim audivique non nullos, quorum prope modum absolute concluderetur oratio. Quod quiquod qui L: qui quod A non possunt, non est eis satis non contemni, laudari etiam volunt. Ego autem illos ipsos laudo idque merito, quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero minime, qui nihil illorum nisi vitium sequuntur, cum a bonis absint longissime.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme