Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
168 ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis. Quod qui non sentiunt, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit nescio. Meae quidem et perfecto completoque verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec amant redundantia. Quid dico meas? contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Id enim exspectant aures, ut verbis conligetur sententiacolligentur sententiae L . 'non erat hoc apud antiquos.' Et quidem nihil aliud fere non erat; nam et verba eligebanteffingebant A et sententias gravis et suavis reperiebant, sed eas aut vinciebant aut explebant parum.
169 'hoc me ipsum delectat' inquiunt. Quid si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis quamquem quam maluit Stangl haec iam perfecta delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda! nominibus veterum gloriantur. Habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas, quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo quod est; praesertim cum eaea om. A maiora iudicem quae sunt quam illa quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione sententiarum, quam non habent. post inventa conclusio est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque usurpata res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores videmus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme