Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
155 atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an dabat hanc consuetudo licentiam? itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat: patris mei meum factum pudet pro meorum factorum, et texitur, exitium examen rapit pro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt: neque tuomtuum A: tu L umquam in gremium extollas liberorum ex te genus, et idem: namque Aesculapi liberorum. at ille alter in Chryse non solum: cives, antiqui amici maiorum meum, quod erat usitatum, sed durius etiam: consilium socii, augurium atque extum interpretes; idemque pergit: postquam prodigium horriferum, portentumportentum vulg.: portentu AL pavos; quae non sane sunt in omnibusomnibus L: hominibus A: omnibus nominibus Heerdegen: nominibus Stangl neutris usitata. Nec enim dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud eundem: nihilne ad te de iudicio armum accidit?— quam centuriam fabrum et procum,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme