151
in quo quidam etiam Theopompum reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui dia/logoi dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae sicquae ... sit non male secl. Bake probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari necesse sit. In ea est crebra ista vocaliumvocalium Manutius: vocum AL concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.
152
sed Graeci viderint; nobis ne sine si L: nisi A cupiamus. quidem distrahere voces conceditur. Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui, ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius: vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam et ibidem: quam numquam vobis Grai atque barbari. at Ennius saepesaepe A: semel L Scipio invicte, et semel quidem noset semel quidem nos Heerdegen: et quidem nos AL: et quidem nos semel Bergk: atque item nos Seyffert : hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.