Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
143 'at alterum factitatum est, alterum novum.' fateor; sed utriusque rei causa est. Alteros enim respondentes audire sat erat, ut ei qui docerent nullum sibi ad eam rem tempus ipsi seponerent, sed eodem tempore et discentibus satis facerent et consulentibus; alteri, cum domesticum tempus in cognoscendis componendisque causis, forense in agendis, reliquum in sese ipsis reficiendisomne consumerent, quem habebant instituendi aut docendi locum? atque haud scio an plerique nostrorum oratorum contra atque noscontra atque nos om. L ingenio plus valuerint quam doctrina; itaque illi dicere meliusmelius docere L1 quam praecipere, nos contra fortasse possumus.
144 'at dignitatem docere non habet.' certe, si quasi in ludo; sed si monendo, si cohortando, si percontando, si communicandocommunicando A: commemorando L , si interdum etiam una legendo, audiendo, nescio cur cumcur cum vulg.: cur non AL eiecit Lambinus: cur secl. Bake: nescio cur ... etiam secl. Madvig docendo etiam aliquid aliquando si possispossis A: posses L: si possis vulg. melioresmelius L facere, cur nolis? an quibus verbis sacrorum alienatio fiat docere honestum est, ut estut est om. A : quibus ipsa sacra retineri defendique possint non honestum est?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme