140
sed haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad eam laudem quam volumus aspirare non possunt. De quo cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebantmovebant A: non movebant L iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur perturbabar magis. Occurrebat enim posse reperiri non invidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam laudum mearum, qui non censerent eius viri esse, de cuius meritis senatus tanta iudicia fecisset comprobante populo Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam multa mandare. Quibus si nihil aliud responderem nisi me M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum et amicissimo et praestantissimo viro et recta et honesta petenti satis facere voluissem.