Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
17 ad potest! sed ad Lambinus et Sauppe: posse ad L has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia; quae sola tum quidemtum quidem L: iam pridem Vollbehr tradebantur ab eis qui dicendi numerabantur magistriquae...magistri secl. Kayser ; quo fit ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum doctrina quaeritur.
18 itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudensvir... prudens secl. Bake , in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Insidebat videlicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, re ipsarem ipsam maluit Bake non videbat. Vir autem acerrimo ingenio—sic enim fuit—multa et in se et in aliis desiderans neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat; quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit,
19 habuit profecto comprehensam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura deerant in eam formam non poterat includere. Investigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam vidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit; quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem ille vix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat poterimus fortasse dicere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme