Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
136 sed sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utiturutitur A: utatur L et codd. Quint. BM , sunt qui putentputent A: putant L idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur; nec quicquam est aliud dicere nisinisi A Quint.: nisi quam aut L: nisi aut codd. dett. omnis aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias: quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? tantum modo notetur locus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme