Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
134 sed iam forma ipsaipsa om. A restat et xarakth\r ille qui dicitur; qui qualis esse debeat ex hishis A: ipsis L: iis ipsis Lambinus quae supra dicta sunt intellegi potest. Nam et singulorum verborum et conlocatorum lumina attigimus; quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. Et reliqua ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum orationi; sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quiaquia A et Quintil. ix. 1, 37: quod L sola ornent, sed quod excellant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme