Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
132 nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non temptatus sit,—dicerem perfectum, si ita iudi- carem, nec in veritate crimen arrogantiae extimescerempertimescerem A ; sed, ut supra dixi, nulla me ingeni sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is qui audiret incenderetur, nisi ardens ad eum perveniretaudiet incendetur ... perveniet Bake oratio. Vterer exemplis domesticis, nisi ea legisses, uterer alienis vel Latinis, si ulla reperirem, vel Graecis, si deceret. Sed Crassi perpauca sunt nec ea iudiciorum, nihil Antoni, nihil Cottae, nihil Sulpici; dicebat melius quam scripsit Hortensius.
133 verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemursuspicamur A , quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere. Ea profecto oratio in eam formam quae est insita in mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne requiraturnon requiratur L quidem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme