130
quid ego de miserationibus loquarloquor A ? quibus eo sum usus pluribus quod, etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt—me enimenim om. A paenitet A: non paenitet L ipsum paenitet quanta sint—, sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum agunturquae aguntur A quam cum leguntur videri solent.
131
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est —qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimuscomplerimus vulg.: compleremus AL forum—, sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiatfastidiat Stangl (Philol. xlv. 193): taedeat A: satietate afficiatur L: abhorreat Stegmann , speret metuat, laetetur doleat; qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae.