Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
125 sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro- pter quem ascendit in tantum honorem eloquentiased erit... eloquentia secl. Bake . Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidatsic ut... excidat secl. Bake , tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae: quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant qe/sin, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem au)/chsis est nominata.
126 quae etsi aequabiliteraequabiliter emend. vetus: aequaliter AL toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excelletdebent ... excellent maluit Bake ; qui communes sunt sunt add. vulg. appellati eo quod videntur multarum idem esse causarum, sed propriiproprio A singularum esse debebunt. Atat vulg.: ac AL vero illa pars orationis, quae est de genere universo, totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece krino/menon dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti deuti de Stangl: ut inde A: ut de L universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigiturambigetur L: ambigitur A , quod quaeri coniectura solet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme