Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
123 quoniam autem non quem doceam quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid deceat videritviderit A: videbit L . Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator. Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro omnibus nec cum cum add. Fiedrich omnibusnec pro omnibus nec cum omnibus om. A ml eodem modo dicendum arbitror. is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem. Quod cum statuerit, tum ut quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et aequalis oratio.
124 principia verecunda, nondumnondum Al: non Lm elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles nec historicohistoricae A sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide. Dein si tenuis causa estsi tenuis causa est, cod. Vict.: si tenuis causa erit Jahn: si tenues causae AL , tumtum L: om. A etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.
125 cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et ratio temporis postulabit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme