Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
122 cum tam pauca sintsint L: sunt A genera causarum, etiam argumentorum praecepta pauca suntpauca sunt L: pauca A . Tradititradita A sunt e quibus ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti. Tractatio igitur rerum efficit admirabilemadmirabiliorem L orationem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quoin quo L: in qua A aut concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendumad discendum A: ad dicendum L ; rem breviter exponere et probabiliter et aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam; post omnia perorationeperoratione Halm: perorationem A: per orationem L inflammantem restinguentemve concludere? has partis quem ad modum tractet singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper tractantur uno modo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme